Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 12.14.6 Cic. Fam. 12.14.8 (English) >>Cic. Fam. 12.15.1

12.14.7 atque haec omnia is feci qui sodalis et familiarissimus Dolabellae eram, coniunctissimus sanguine Antoniis, provinciam quoque illorum beneficio habebam, sed πατρίδα ἐμὴν μᾶλλον φιλῶν omnibus meis bellum primus indixi. haec etsi adhuc non magno opere mihi tulisse fructum animadverto, tamen non despero nec defetigabor permanere non solum in studio libertatis sed etiam in labore et periculis. at tamen, si etiam aliqua gloria iusta et merita provocabimur senatus et optimi cuiusque officiis, maiore cum auctoritate apud ceteros erimus et eo plus prodesse rei p. poterimus. 12.14.8 filium tuum, ad Brutum cum veni, videre non potui, ideo is quod iam in hiberna cum equitibus erat profectus, sed medius fidius ea esse eum opinione et tua et ipsius et in primis mea causa gaudeo ; fratris enim loco mihi est qui ex te natus teque dignus est. vale. D. iiii K. Iun. Pergae.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 12.14.6 Cic. Fam. 12.14.8 (English) >>Cic. Fam. 12.15.1

Powered by PhiloLogic